fu! fortuna favet fatuis. fatuisve favetur
falsiloquentibus ut fabula ficta furat?
Posts by Andrew Williams
'paucis', puto
chiramaxium, puto
colloquii minus, officii plus: hoc opus est nunc.
est tibi nunc amor, inde meus mox deficit omnis;
constare est virtus; cor tibi mensque leve est.
nobis saepe hominum quisque edoctissimus astant
et dicunt eadem ratione vocabula eadem,
“iampridem iuveni deest hic modus erudiendi;
nunc opus est fieri παραδείγματος ἀλλοίωσιν!”
tamquam mutatis modo possint vocibus ipsis
orbem terrarum totum mutare futuris.
nescis propter me: peccavi aenigmate in illo...
in nobis nec me consisto, in SEMINE primum,
consilii medio atque in amoris fine metusque.
aenigma hoc decimum est. si tu legis, omne sit aequum!
in nobis nec me consistit, in tempore primum,
consilii medium est, in amoris fine metusque.
ex aenigmatibus nonum tibi do meditandum
haec ars, hoc studium rigida ratione referre
consultis numeris vera petenda potest.
"bulla", puto saltem... bene tu responsa dedisti!
quod tibi responsum est octavi aenigmatis huius?
sum fragili atque rotundo aer in carcere captus,
erumpor subito, si cutis icta fuit.
septimum adest aenigma: vides tu quid sit in illo?
quid quondam liquido lente concretus ab albo
delicium linguae fiet princepsque ciborum?
carta geographica est, ut scribis, mappave mundi,
quae terras tabula aut pagina picta tenet.
silvas urbesque has, quamvis sunt orbis ad instar,
haec maria in manibus prendere saepe potes.
aenigma hoc tibi do sextum: responsa manebo.
in me nullus homo numerosas incolit urbes,
omne mare est sine aquis, arbore silva caret.
sic! tempus, quod enim nequit redire.
(his in versibus est scelestus error:
'DO mortem citiusve seriusve'
versum hunc scribere debui parate!)
quintum aenigma tibi, quod enodetur:
constans progreditur mei meatus
nec retro repetit locum unde venit;
quamvis multi homines rogant recursum,
fers mortem citiusve seriusve.
sic - sumus insecta haec! ita acu rem tu tetigisti.
non sumus haec insecta; domum in tellure cavamus...
o bubo, immanis rapuit te crapula totum
quam potuisse here te nondum edormiscere visum est.
quartum aenigma tibi: quid respondebis ad illud?
nos legio sumus; e crebra procedimus arce
agminibus longis atque huc populamur et illuc;
auferimus quod humi iacet inque hypogaea redimus.
quamvis difficiles visu minimaeque figura,
urget te nullus nobis animosior hostis.
Cicero ipse in libro secundo de oratore haec scribit: 'historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?'
sic est! papilio, quamvis eruca erat olim,
mutatu caeco, facta volucris erit.
quisquis ades, fruere hoc aenigmate tertio, amice!
sum levis in ventis, varioque colore venusta;
floribus assiduo gustandis, inde volabo.
non lingua est - sed homo hanc per linguam scribit et edit...
historia est! tu scis plus quam tu credis, amice!
non sic est; res haec e verbis constat, ut ipsa
scripta fuit; potius res quaestio praeteritorum est.
responsum haud 'libri' est, sed res quae scribitur intro...
ecce, sodalis, habe donum: hoc aenigma secunda!
haec lux veridica est, haec testis temporis atque
nuntia praeteriti, morum vitaeque magistra,
per quam maiorum nostrorum quique loquuntur.
rectum responsum scripsisti aenigmatis huius!