Advertisement · 728 × 90

Posts by Georgius Artemon

Post image

Accepi.

1 month ago 1 0 0 0

Nexus ille me vehementer commovit. Gratias tibi maximas ago.

5 months ago 1 0 0 0

Nunc lego it Melbournense spectari potest. Alius causa Australiae visitendae. Ergo primum librum legam.

5 months ago 1 0 0 0

Amica bona mihi erat (et semper erit), quae hoc anno cancro nimis praemature erepta est. Non iam novi ”Moriens: Moriea“ sed nunc quoque id adspicerr in mente habeo. Tecum senseo.

5 months ago 1 0 2 0

Num Australia non habet picturas rupestras ab hominibus decem milia annorum ante factas?
ego contra Australiam nondum visitavi. Et cupio Australiam et insulam Novae Zelandiae visitare.

5 months ago 0 0 2 0

Rhodum otii causa visitavi ibique mons, qui Monolithos appellatur, a me est visus (ceteris rebus otii fruens, sicut in mare mediterraneo natando, quoque delectatus sum).

6 months ago 0 0 1 0

Mihi valde perplacent sententiae ampliusque ex Lucretio expecto.

6 months ago 0 0 0 0

Ultima sententia est illa, qua coloribus intentis quid oriri possit depingitur:

ergo vivida vis animi pervicit, et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragravit mente animoque;
unde refert nobis victor quid possit oriri

6 months ago 0 0 1 0

quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta
naturae primus portarum claustra cupiret.

6 months ago 0 0 1 0

Altera sententia, quae mihi in animo obversatur, ad eam rem pertinet, quam gravissimam his temporibus iterum esse cerno: superstitiosam religionem vincere atque veram scientiam carpere audere. Sententia depingit primum hominem, qui contra obstitit ut oculos in veritatem intenderet:

6 months ago 0 0 1 0
Advertisement

Humana ante oculos foede cum uita iaceret
in terris, oppressa gravi sub religione,
quae caput a caeli regionibus ostendebat,
horribili super aspectu mortalibus instans

6 months ago 0 0 1 0

Mihi modo legenti primum librum Lucretii animus varias sententias excipiebat, quas ita coloribus intenduntur ut quasi pictura verborum ante oculos pinguntur. Prima mihi occurrit:

6 months ago 0 0 1 0

In tecto! Nusquam eo modo saltare possim, etsi nuperrime Rhodum visitavi!

6 months ago 0 0 1 0

Vivesne itaque in regione terrae australis ubi homines capite deorsum versari dicuntur? 🙃

6 months ago 1 0 1 0

Mihi iterum librum Umberti Ecci “Nomen Rosae“ appellatum legenti, sententia ista iam iamque perplacet: In omnibus requiem quaesivi, et nusquam inveni nisi in angulo cum libro.

6 months ago 3 1 1 0