Admodum lassitūdine cōnfectus ante computātōrium sedeō symbolam exarāns (interdumque dormītāns!).
Posts by Emmanuēl Araūjus Silvius Brasīliānus
oiké — occidit / occidunt
umã — jam
nhẽ — enim
Jasy — Lūna
ju — (interj. fēm.) heu!
Seixu — Plējades
abé — quoque
pysajéme — mediā nocte
kó — hic, haec, hoc
'ara — tempus
jepé — reāpse
sasabi — transit / transeunt
ixé-te — ego autem
anhõngatu — sōla
ajub — jaceō
#OldTupi #LinguaBrasilica
Oiké umã nhẽ Jasy, ju!,
Seixu abé; pysajéme,
kó 'ara jepé sasabi,
ixéte anhõngatu ajub.
Sappho Lesbosygûara
#Tupi #abanhe'enga #nhe'embotyra
Vbi sōlitūdinem faciunt pācem appellant...
Tandem aliquandō omnium homunciōnum scelestissimus, cui nōmen Bolsonaro, jūre in carcerem dētrūdētur. Melius enim sērō quam sērius!
"Nichil est autem dulcius bene impensi temporis memoria." - Petrarca, De Rem., CXV
Mortuus est Papa Franciscus. Requiescat in pace.
Ecce pellicula luculenta de consiliis Guarini Veronensis, viri doctissimi, ad linguam Latinam bene colendam. Spectate, sultis!
youtu.be/nAsIVKnIetI
“The end crowns the work.” #lingualatina
Utut est, petam nunc lectum; conabor enim recreare vires inter maximos calores qui partem aquiloniam Brasiliae torrent.
Admodum pauci, proh dolor, identidem Latine hac loquuntur.
Pauxillos post satis amoenos dies imbribus praeditos, nunc iterum nimii sunt calores, quibus, etiamsi nox est, sine fine vexor. Utinam mox reveniant nubes imbriferae, quae temperent hunc caeli statum!
Optimum quidem colloquium habuerunt magistrae Ester et Katia de luctu apud Catullum. Lusitanice loquentibus suadeo ut pelliculam spectent, vel saltem audiant.
youtu.be/WMMGoOWbIUM
Gratulor et Nataliae et Collegio Latinitatis de incepto!
Licet interdum huc venire litterarum humaniorum divulgandarum gratia. Vobis suadeo, si viginti quinque minuta habetis, ut hanc pelliculam spectetis, qua in pellicula Natalia Čepeláková explicat Catulli carmen VIII.
youtu.be/dfzwSudyBM8
Pluresne jam adsunt homines Latine tantum scribentes?
Iamdudum enim factum est, cum postremum hac quicquam scripsi.
Hodie, diis gratiæ, jam fungitur sedes retialis. Euge!
Num quis vestrum scit quid factum sit?
Nescio cur sedes retialis, cui nomen "Lexica Linguax", non fungatur. Heri, si bene recordor, usus sum lexico retiali, sed hodie jam non valui id facere.
Postremam hujus anni recitavi scholam de lingua Latina apud Institutum Agoræ, Universitatis Fœderalis Provinciæ Potingiensis.
Non ita pridem, parum scripsi de genere piscium, quorum dentes tanquam novaculae sunt.
scripturiens.blogspot.com/2024/11/dent...
Quanam de causa vexamini?
In imagine videri potest tabula picta, cui titulus est "The Fairy of the moon", ab Hermanno Kaulbach pictore, anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo. Cernitur ceterum femina in Luna sedens, dum manu dextra per aethera spargit pulverem ad modum parvularum stellarum scintillantem.
Luna, caelestis peramica, noctu,
sis, vide quantum patiar dolorem;
nunc, egens illis basiis anhelis,
cogor amare!
Euge! Gratulor enim vobis de incepto vestro.
Velim plures videre homines Latine loquentes. Admodum pauci hic versantur!
Parō nunc libellum.
Hac sede retiali nunc possumus pelliculas non modo compartiri, sed etiam et praesertim edere.
Nunc prorsus exaro thesis doctoralis adumbrationem, quam dabo una cum nomine meo Universitati Foedereli Provinciae Potingiensis. Si omnia bene cesserint, potero anno ineunte totum me tradere thesi ipsi perscribendae.
Ubinam homines Latine loquentes latent?